monumenta.ch > Plinius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 58
{IX} Et abunde praedicta ratione caeli ac terrae nunc de iis arboribus dicemus, quae cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem provenire Trogum credidisse demiror. quaedam autem pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.